monumenta.ch > Seneca Maior > 5 > sectio 29 > csg457.3 > sectio 22 > 15 > 3 > sectio 19 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 23
Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique convocantur, ut qui in via iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur.